monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Homiliae, p1, p12, 4
Omni quidem tempore et die noctuque, sine somno ac sine requie, diabolus et angeli eius circumeunt populum Christianum, et quaerunt quem venenatis artibus suis decipere possint: maxime autem tunc infesti sunt, cum vident servos Dei, Ecclesiam videlicet Christi, bellum contra se disponere, et sub Christo rege totis viribus militare velle.